Tele magister se introducit

Hauete!

Huius ephemeridis Beouulphi monstrorum interfectoris tele magister sum. Mihi nomen est Beda; uenerabilis uocor, at solum a scriptumpueris. Castigabilem me uocat mater mea; exsaturabilis procul dubie non sum.

Multis in rebus uersor: callidus sum scripturarum interpretationis ac computi (multum me uexat si quis ignorat tempora de conseruatione lucis diurnalis, uel si regna falsam dominicam pro puncto commutationis habent), sed etiam arti tediosarum historiarum scribendi indulgeo. Noctibus hic tele magister sum; php:e atque sql:e non loquor, sed intellego--nonnihil. Nunc autem rss recte operatur; vos igitur impello ut subscribeatis! Si pagina mea aliquantum tela 1.0 tactu est, ignoscite mihi peccatori!


fram Beda uenerabilis, gewriten on þam .x. þæs ærran geolan mmx ymbe 20:00
blog comments powered by Disqus